Liber Deuteronomii*

Caput 32: Versus 20

Et ait: Abscondam,etc. Nihil gravius est quam visione Dei privari; unde:Ne projicias me a facie tuaPsal. 50.. Item:Ne avertas faciem tuam,etc.Psal. 88.Ipsi me provocaverunt,etc. Quasi: sicut irritaverunt me multitudinem falsorum deorum colendo, et me reprobando, sic irritabo eos in multitudinem gentium assumendo illos et reprobando.Et ego provocabo,etc. Tradendo eos gentibus, qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. Similiter Christiani, qui deserta veritate ad errores declinant, malignis spiritibus traduntur, qui dignitatem angelicam perdiderunt. Qui bene gens stulta dicuntur, justitiam odientes, iniquitatem amantes.
(* Traductions européennes)